ARVIPENDIUM

ARVIPENDIUM
ARVIPENDIUM
in Glossis, χοῖνος γεωμετρικὸς, funiculus geometricus. Vetustiores enim romani non videntur perticâ sive decempedâ communiter in mensurandis agris usi; unde nec Varro, nec Columella, nec Plinius ad eam rem perticae decempedaeque memint: funiculô magis utebantur. Certe ab arvis pendendis, i. e. metiendis, dictum arvipendium; pro quo postea Arvipennium et Aripennium dici coepit. Unde corrupta vox Aripennis, de certo agri modo: quâ semiiugerum Gallos vocare, tradit Columella. Baeticis hoc vocabulum tribuit incertus Auctor de mensuris agrorum, qui actum quadratum Baeticos ita appellare notat, ab arando scilicer. Atque hinc est Gallorum hodiernorum verbum arpenter, et nomen Arpenteur, quo illum appellant, quem Veteres agrimensorem dixêre et mensorem. Vide Salmas. ad Solin. p. 683. Terrarum Arpivendia olim Deo cuique consecrâsse Gentiles, ut e locationibus eorum impensae provenirent, quae postea in sacrisicia publice fierent dicemus infra, voce Victima.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ARAPENNIS seu ARPENNIS — ARAPENNIS, seu ARPENNIS idem quod Arpentum, Columellae l. 5. c. 1. Gallica vox est, mensuramque notat. quâ finitores et agrimensores agros metiuntur, quamque cum iugero vel iurnali Galli vulgo confundunt. Ab arando, Isidoro Origin. l. 15. c. 15.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”